ASCOGEPHRI

ASCOGEPHRI
ASCOGEPHRI
quasi ἀςκογέφυροι, pontes dicti sunt, ex utribus facti, cuiusmodi in usu fuisse Veteribus auctor est Plin. l. 6. c. 29. Arabes Ascitae appellati, quoniam bubulos utres binos sternentes ponte piraticam exercent sagittis venenatis: Et Solin. de iisdem, c. 60. Bubulis utribus contabulatas crates superponunt. Sed et Auctor Peripli χεδίαις δερματίυαις ἐξ ἀξ ἀςκῶν, navigiis coriaceis ex utribus, Ascitas usos esse scribit. Vide Lucan l. 4. ubi de ponte a Basilio confecto, et Anonymum de Rebus Bell. subiectum Notitiae Imperii ubi istiusinodi pontem accurate describit. Car. du Fresne Glossar. Sed quod de Basilo ait, ex Lucano, non videtur huc pertinere, cum pons ab eb factus non ex utribus, sed ex cupis, constiterit: Sic enim is, v. 420.
Namque ratem vacuae sustentant undique cuppae,
Quarum porrectis series consiricta catenis,
Ordinibus geminis obliquas excipit alnos.
Fuêre autem cupae, vasa lignea, transportando vino, rotunda, magna, etc. uti infra videbimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ASCUS — I. ASCUS Gigas, qui Dionysium vinctum cum Lycurgo in fluvium coniecit. Steph. in Damasco. II. ASCUS in suspenso, in L. Sal. quid sit, hinc forte patebit Ascus, navicula seu scapha est, Anglo Saxonibus Asc: secundum quosdam ex Graeco ἀςκὸς, utris …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GEPHYRA — I. GEPHYRA inter urbes Seleucidis seu Seleucenae, memoratur Starb. l. 9. p. 400. et Ptol. de qua vide Salmas. ad Solin.p. 618. et 631. At Gephyri, nomen Familiae, Enstathii tempore adhuc florentis de qua ille haec habet. Narrat is paulo ante… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • UTER — cui liquor infusus alio deportatur, aut asservatur, Graece ἀσκὸς, Isidoro, Origin. l. 20. c. 6. ab utero dictus est, ob similitudinem. Unde Utrarius, quae vox occirrit apud Livium, l. 44. c. 33. ubi de Paulo docet, quô pactô aquarum inopiam in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”